ARA Comitii

ARA Comitii
ARA Comitii
sub qua defossa Navii Auguris novacula, quâ cotem disciderat, non longe a sacra ficu, in memoriam tantae rei ibi erecta est, in Comitio videl. ante Curiam, ubi etiam Navio statua togata posita erat, Plin. l. 34. c. 5. Namque Attii Navii statua fuit ante Curiam, cuius basis conflagravit incensâ Curiâ P. Clodii funere. Cicero eam Puteal vocat, quo nomine Aras, quae foramen habebant, dici consuevisse, videbimus infra in voce Puteal. Plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 1138. et seqq.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • NOVACULA — quâ cotem Atius Navius Augur discidisse legitur in historia Romana, praesente et inspectante Tarquiniô in ipso Comitio, ibidem una cum cote in rei memoriam defossa est. Livius, l. 1. c. 36. Statua Navii posita capite velatô, quo in loco res acta… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”